1 | [ARGUMENTUM.---Monet G. amicum suum, ne ob invidiam vel malevolentiam falsorum fratrum deserat monasterium; illam ad virtutem multis profuisse; deinde videat ne praetextu malevolentiae alienae suam palliet malitiam.] PETRUS Blesensis Bath. archid. charissimo amico suo G., salutem et immarcescibiles patientiae fructus. |
2 | Fama est, quod velis interdictum ponere de migrando, atque salutata a primo limine congregatione sanctorum, dicis, quod invidiam tuae domus, et periculum in falsis fratribus sustinere non potes. Vel nulla, vel frustratoria est tui recessus occasio, cui cedere debuisset ad gloriam, habere unde aemulus invideret. |
3 | Nam solos miseros ignorat invidia; verumtamen virum fortem excitat ad virtutis exercitium alieni livoris aculeus, nec mentis oculos torpere permittit invidia detractorum. Iacob [Gen. |
4 | Scriptum quippe est, Abel esse non potest, quem Cain invidia non exercet. Invidebat forte tibi aliquis, sed habebas vindicem tuum. Et qui adversus innocentiam tuam erigebat tormenta invidiae, suum gerebat in mente tortorem. Nam iuxta verbum ethici: Iustius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem torquet, discrucians animum? |
5 | Nonne tormenta sunt, ex bonis aliorum marcescere, aegrescere, deperire? Audi poetam [Horat. l. I, ep. 2.]: Invidus alterius macrescit rebus opimis. Audi alium proprietatem invidiae assignantem: Insultare malis, rebusque aegrescere laetis [Stat. II Thebaid.]. Audi etiam Iob [Cap. 5.]: Stultum, inquit, interficit iracundia, et parvulum occidit invidia; pusillanimitas enim invidiam parit. |
6 | In eo enim, quod alio inferiorem et minorem se reputat, malitia in ipso ignem livoris inflammat. Sustine ergo quod invidi et aemuli tui se ipsos occidant, ut gladius eorum intret in corda ipsorum. Sane Goliath interfectus est gladio, quo David exitium intentabat [I Reg. |
7 | Cum haec pestis tolerabilior sit individioso, quam invido: nimis delicatus es, si tui aemuli cruciatum ferre non potes. Detractores Deo odibiles, sicut Apostolus dicit [Rom. |
8 | Quorum vita favorabilior est ad gloriam, acriores invidiae sentiunt morsus. Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes Infra se positas [Horat., l. II, ep. 1.]. Legitur quod, cum Platoni eius socii inviderent, quaesivit a Socrate magistro suo, qualiter eorum invidiam declinaret. |
9 | Cui Socrates: Esto, inquit, ut Thersites: in quo manifestissime declaravit, ibi deesse invidiam, ubi virtutum gratia non adesset. Innocentia Christi stimulos invidiae non evasit. Unde et Pilatus quandoque agnovit, quod per invidiam tradidissent: eum [Matth. |
10 | sicut senex in Andria docet: Si velles humilitati et patientiae militare, invenires laudem sine invidia et amicos pares [Terent., act. I, scen. I]. Legitur [Plut. in Apophteg.], quod Iulius Caesar, audita morte Catonis, compassus est eius morti, et egregium civem ademptum de medio, et ablatum reipublicae deploravit; professus est tamen, quod Cato actibus eius, et quod ipse gloriae Catonis inviderat. |
11 | Nihil in te gloriosius video, quam quod habes invidos, quod odientes te affligis et uris, atque in deliciis tuis crucias inimicos. Vereor tamen ne aliud, quam invidia fratrum, te excludat a claustro; novi enim tui animi levitatem; et si publicae voci creditur, non invidiam claustralium fugis, sed saecularium sequeris voluptatem. |
12 | Vide ne sub praetextu malevolentiae alienae tuam velis palliare malitiam, et egrediendo claustrum, ingressum tibi praeparare ad gehennam. |